- PAUSA
- PAUSAa Graeco παύειν, Gall. Pause, requies cessatio alicuius rei, mora; vox veteri Latio cognita, Lucilio, Sat. l. 1. Claudio in Annalibus, l. 1. Lucretio, l. 1. v. 746. l. 2. v. 118. Plauto, Pers. Actu 5. sc. 2. v. 37. Aliis, et a sequiori revocata: de qua diximus nonn ulla supra in voce Pauca. Hinc Pausarii dicebantur, qui pausas illas explerent in sacris Isidis et Anubim portarent. Nempe moris fuisse, simulacra Deorum portantibus, ut certis locis interiungerent, ibi vidimus: quod Pausas edere Spartian. vocat. in Caracallo c. 9. Vetus Inscr. PRO. SALUTE. DOMUS. AUGUSTAE. CORPORA. PAUSARIORUM. ET ARGENTATORIORUM. ISIDI ET. OSIRI MANSIONEM. AEDIFICAVIMUS. Unde duo docemur, et corpus sive collegium Pausariorum Romae fuisse, mansiones Isidi exstrui solitas, in quibus vel ad qus illae pausae fiebant. Sed et mansio et pausa idem est. neque vero quis putet, Pausarios artifices aut opifices fuisse quosdam, propter Argentariorum nomen, quibus iunguntur in Inscriptione. Nam et sic Dendrophori in aliis quamplurimis Inscriptionibus cum Tignariis et Fabris et Centonariis iunctim ponuntur; cum tamen Dendrophori nomen religionis vel superstitionis esset, Cod. Theodos. tit. de Paganis et Templis l. 20. illique sic vocarentur, qui in honorem alicuius Dei, ut Bacchi, vel Matris Deûm, vel Silvani, arbores stirpitus excisas per urbem humeris ferrent, Artemidor, l. 2. c. 42. de Baccho etc. Pausarii igitur erant, qui in portando Anubi omnes pausas edi consuetas in Isidis sacris explebant, Salmas. ad Ael. Spartian. in Antonino Caracalla. loc. cit. Apud citimae aetatis Scriptores, Pausam, pro requie, quae somnô capitur; atque hinc pro morte, tumulo item ac sepulchro, passim occurrere, pluribus docet Car. du Fresne Gloss. Unde Pausium, locus ubi pausatur. Sic in sigilli Hugonis Ducis Burgundiae et Albonii Comit. Chartae A. C. 1189. appensi aversa parte. Castellum exstat tribus instructum turribus, quas inter exarata haec, PAUCIUM VIANTIS, in circuio vero, Sigillum Hugonis Comitis Albonii, apud Perardum in Chartis Burgund. p. 262. Ubi Paucium, pro Pausium est sicut Pauca pro Pausa supra vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.